IDICTA

IDICTA
IDICTA
Iurisconsultis Anglis, dicitur a natura stultus, qui numerare non potest 20. denarios, et patris matrisque nomina ignorat, vel quam aetatem habeat, et similia: eiusmodi enirn homines rebus suis superesse non possunt. Verum si non adeo ingenio privatus sit, ut Magistro adiuvante literas addiscere possit, vel ulnam pannis mensurare, vel aliud quid agere, e quo erui possit, ingenio non omnino destitutum esse, pro Idiota non habetur, Rastall. Alias in genere illiteratus et imperitus quivis, Idiota dicitur, recentioris aevi Scriptoribus, Glossae Gr. Lat. Ι᾿διώτης ὁ μὴ νοήμων. In Eccl. Rom. Idiotae appellantur Monachi, qui vulgo Conversi dicuntur, et nullo Ordine Ecclesiastico sunt donati, Allat. de Narthece vet. Eccl. p. 15. Sed et Idiota, humilitatis agnomen est, ab Auctore usurpatum libelli illius, quem ex Lugdunensi Cod. MS. restituit Theophil. Raynald. ac Lugduni edidit A. C. 1632. sub tit. Idiota Sapiens: ubi in calce libri Raymundum Iordanum Auctorem dictum fuisse, variis coniecturis probat. Vide C. du Fresne Gloss. et Dominic. Macr. Hierol. uti de Idiotis, qui apud Pontificios alias dicuntur Coadiutores, Bonaventuram quoque in Vita Francisci c. 3. et Lud. de la Cerda c. 67. n. 4. Antiquioribus temporibus in Eccl. Ι᾿διῶται dicti, quibus οἱ μεμυημένοι mysteriis initiati f. Ecclesiastici oppositi; Laicos postmodum vocavêre. Proprie vero Ι᾿διώτης, est home privatus, qui non negotia publica, sed tantum res suas, tractat, atque adeo homo plebeius est et e medio vulgo etc. Cl. Suicer. Thes. Eccl.. in hc voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”